- ANGELI quatuor
- ANGELI quatuorin leonis, vituli, aquilae et hominis specie primo Ezechieli c. 1. v. 10. et c. 10. v. 4. deinde etiam Iohanni in Apocal. c. 4. v. 7. visi, non angeli solum, sed et Archangeli, qui aliis praefecti sint et eorum unicuique pensum suum assignent, fuêre, iudice Bochartô: qui ex quatuor fabris, totidem corinbus, i. e.Imperiis oppositis, apud Zachariam c. 1. v. 8. 19. ex quatuor item quadrigis, apud Eund c. 6. v. 5. porro, ex quatuor Mundi partibus, apud Danielem c. 7. v. 2, totidemque Templi facicubs, apud Ezech. c. 48. v. 30. novae tandem Hierosolymae lateribus, apud Iohannem Apocalyps. c. 21. v. 13. tot csse Archangelos, tam Ecclesiae, quam Terrarum Orbi, praefectos, colligit, per quos inferiora haec omnia Deus administret atque gubernet. Formas vero quod attinet, per Leoncm significari vult in Angelis robur, generositatem et Maiestatem Dei, hostibus terribilem, in iis relucentem; per Bovem constantiam, patientiam, firmitatem, et assiduitatem, in obcundo munere, sibi divinitus demandato; per Hominem, humanitatem, lenitatem et φιλανθρωπίαν; per Aquilam tandem, naturae caelestis vigorem, agilitatem, et ad sublimia nisum. Addit, singula haec anim alia eximium aliquid habere: quippe Leo in feras, aquila in aves, bos in domesticum pecus. Homo in omnes imperat et primas tenet. Et ex his duo sunt fera, Leo et aquila; duo mansueta, bos et Homo: illa, ut rebelles terreant, haec ut piis sint solatio. E' feris Leo in terra sectatur praedam, aquila etiam in aere et mediis in nubibus: ut hos Spirirus sciamus, non solum homines aggredi, qui humi repunt, sed et τὰ πνευματικὰ τῆς πονηρίας εν τοῖς έπουρανίοις, Ephes. c. 6. v. 12> etc. Vide praedictum Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 6. ur et Commentator. Biblic.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.